Mosaico decorativo

1. ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joachim regem Juda et principes ejus et fabrum et inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in Babylonem

1. Ostendit mihi Dominus, et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioachim regem Iudae et principes eius et fabrum et inclusorem de Ierusalem et adduxit eos in Babylonem.

2. calathus unus ficus bonas habebat nimis ut solent ficus esse primi temporis et calathus unus ficus habebat malas nimis quæ comedi non poterant eo quod essent malæ

2. Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis; et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant, eo quod essent malae.

3. et dixit Dominus ad me quid tu vides Hieremia et dixi ficus ficus bonas bonas valde et malas malas valde quæ comedi non possunt eo quod sint malæ

3. Et dixit Dominus ad me: “Quid tu vides, Ieremia?”. Et dixi: “Ficus, ficus bonas, bonas valde, et malas, malas valde, quae comedi non possunt, eo quod sint malae”.

4. et factum est verbum Domini ad me dicens

4. Et factum est verbum Domini ad me dicens:

5. hæc dicit Dominus Deus Israël sicut ficus hæ bonæ sic cognoscam transmigrationem Juda quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum in bonum

5. “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Iudae, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, in bonum.

6. et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in terram hanc et ædificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam

6. Et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in terram hanc et aedificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam.

7. et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo

7. Et dabo eis cor, ut sciant me quia ego sum Dominus; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.

8. et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ hæc dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Juda et principes ejus et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Ægypti

8. Et sicut ficus pessimae, quae comedi non possunt, eo quod sint malae, haec dicit Dominus, sic dabo Sedeciam regem Iudae et principes eius et reliquos de Ierusalem, qui remanserunt in terra hac et qui habitant in terra Aegypti.

9. et dabo eos in vexationem adflictionemque omnibus regnis terræ in obprobrium et in parabolam et in proverbium et in maledictionem in universis locis ad quos ejeci eos

9. Et dabo eos in vexationem afflictionemque omnibus regnis terrae, in opprobrium et in proverbium et in derisum et in maledictionem in universis locis, ad quae eieci eos.

10. et mittam in eis gladium et famem et pestem donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum

10. Et mittam in eis gladium et famem et pestem, donec consumantur de terra, quam dedi eis et patribus eorum”.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.