Mosaico decorativo

1. verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiæ et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem dicens

1. Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem dicens:

2. interroga pro nobis Dominum quia Nabuchodonosor rex Babylonis prœliatur adversum nos si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua et recedat a nobis

2. “Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex Babylonis proeliatur adversum nos; si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis”.

3. et dixit Hieremias ad eos sic dicetis Sedeciæ

3. Et dixit Ieremias ad eos: “Sic dicetis Sedeciae:

4. hæc dicit Dominus Deus Israël ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et congregabo ea in medio civitatis hujus

4. Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego convertam vasa belli, quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldaeos, qui obsident vos in circuitu murorum; et congregabo eos in medio civitatis huius.

5. et debellabo ego vos in manu extenta et brachio forti et in furore et in indignatione et in ira grandi

5. Et debellabo ego vos in manu extenta et in brachio forti et in furore et in indignatione et in ira grandi

6. et percutiam habitatores civitatis hujus homines et bestiæ pestilentia magna morientur

6. et percutiam habitatores civitatis huius, homines et bestias: pestilentia magna morientur.

7. et post hæc ait Dominus dabo Sedeciam regem Juda et servos ejus et populum ejus et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quærentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur

7. Et post haec, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Iudae et servos eius et populum eius, qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum; et percutiet eos in ore gladii et non flectetur neque parcet nec miserebitur.

8. et ad populum hunc dices hæc dicit Dominus ecce ego do coram vobis viam vitæ et viam mortis

8. Et ad populum hunc dices: Haec dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitae et viam mortis:

9. qui habitaverit in urbe hac morietur gladio et fame et peste qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldeos qui obsident vos vivet et erit ei anima sua quasi spolium

9. qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.

10. posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni

10. Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.

11. et domui regis Juda audite verbum Domini

11. Et domui regis Iudae: Audite verbum Domini,

12. domus David hæc dicit Dominus judicate mane judicium et eruite vi oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum vestrorum

12. domus David. Haec dicit Dominus: Iudicate mane iudicium et eruite vi oppressum de manu expoliantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam operum vestrorum.

13. ecce ego ad te habitatricem vallis solidæ atque campestris ait Dominus qui dicitis quis percutiet nos et quis ingredietur domos nostras

13. Ecce ego ad te, habitatricem vallis, petram in planitie, ait Dominus; qui dicitis: “Quis invadet nos? Et quis ingredietur domos nostras?”.

14. et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum dicit Dominus et succendam ignem in saltu ejus et devorabit omnia in circuitu ejus

14. Et visitabo super vos iuxta fructum operum vestrorum, dicit Dominus; et succendam ignem in saltu eius, et devorabit omnia in circuitu eius”.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.