1. locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem ejus æthiopissam

2. et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus

3. erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra

4. statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fœderis cumque fuissent egressi

5. descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent

6. dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum

7. at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est

8. ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi

9. iratusque contra eos abiit

10. nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra

11. ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus

12. ne fiat hæc quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suæ ecce jam medium carnis ejus devoratum est lepra

13. clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam

14. cui respondit Dominus si pater ejus spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur

15. exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria





“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina