1. postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israël

2. eo tempore ait Dominus ad Josue fac tibi cultros lapideos et circumcide secundo filios Israël

3. fecit quod jusserat Dominus et circumcidit filios Israël in colle Præputiorum

4. hæc autem causa est secundæ circumcisionis omnis populus qui egressus est ex Ægypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus

5. qui omnes circumcisi erant populus autem qui natus est in deserto

6. per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit donec consumerentur qui non audierant vocem Domini et quibus ante juraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle manantem

7. horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Josue quia sicut nati fuerant in præputio erant nec eos in via aliquis circumciderat

8. postquam autem omnes circumcisi sunt manserunt in eodem castrorum loco donec sanarentur

9. dixitque Dominus ad Josue hodie abstuli obprobrium Ægypti a vobis vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in præsentem diem

10. manseruntque filii Israël in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho

11. et comederunt de frugibus terræ die altero azymos panes et pulentam ejusdem anni

12. defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ nec usi sunt ultra illo cibo filii Israël sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan

13. cum autem esset Josue in agro urbis Hiericho levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorum

14. qui respondit nequaquam sed sum princeps exercitus Domini et nunc venio

15. cecidit Josue pronus in terram et adorans ait quid dominus meus loquitur ad servum suum

16. solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas sanctus est fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum





“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina