Mosaico decorativo

1. sicuti mane transit pertransiit rex Israël quia puer Israël et dilexi eum et ex Ægypto vocavi filium meum

1. Cum puer esset Israel, dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum.

2. vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant

2. Quanto magis vocabam eos, tanto recesserunt a facie mea; ipsi Baalim immolabant et simulacris sacrificabant.

3. et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos

3. Et ego dirigebam gressus Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.

4. in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur

4. In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur.

5. non revertetur in terram Ægypti et Assur ipse rex ejus quoniam noluerunt converti

5. Revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex eius, quoniam noluerunt converti.

6. cœpit gladius in civitatibus ejus et consumet electos ejus et comedet capita eorum

6. Saeviet gladius in civitatibus eius et consumet garrulos eius et comedet eos propter consilia eorum.

7. et populus meus pendebit ad reditum meum jugum autem inponetur ei simul quod non auferetur

7. Populus meus pendet ad praevaricandum contra me; vocant eum ad altum, sed simul non erigunt eum.

8. quomodo dabo te Ephraim protegam te Israël quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est pænitudo mea

8. Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea.

9. non faciam furorem iræ meæ non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem

9. Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore.

10. post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris

10. Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et in tremore accurrent filii ab occidente.

11. et avolabunt quasi avis ex Ægypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus

11. Et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriae; et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.

12. circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israël Judas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis

12.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.