Mosaico decorativo

1. verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Joatham Ahaz Ezechiæ regum Juda quod vidit super Samariam et Hierusalem

1. Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten in diebus Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, quod vidit super Samariam et Ierusalem.

2. audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo ejus et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo

2. Audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo eius; et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.

3. quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terræ

3. Quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae;

4. et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquæ quæ decurrunt in præceps

4. et liquescent montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae, quae decurrunt in praeceps.

5. in scelere Jacob omne istud et in peccatis domus Israël quod scelus Jacob nonne Samaria et quæ excelsa Judæ nonne Hierusalem

5. In scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israel. Quod scelus Iacob? Nonne Samaria? Et quae excelsa Iudae? Nonne Ierusalem?

6. et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides ejus et fundamenta ejus revelabo

6. Et ponam Samariam in acervum lapidum, in agrum, ubi plantatur vinea; et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo.

7. et omnia sculptilia ejus concidentur et omnes mercedes ejus conburentur igni et omnia idola ejus ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur

7. Et omnia sculptilia eius concidentur, et omnes mercedes eius comburentur igne, et omnia idola eius ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur.

8. super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam planctum velut draconum et luctum quasi strutionum

8. Super hoc plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut thoum et luctum quasi struthionum,

9. quia desperata est plaga ejus quia venit usque ad Judam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem

9. quia desperata est plaga eius, quia venit usque ad Iudam, tetigit portam populi mei usque ad Ierusalem.

10. in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo Pulveris pulvere vos conspergite

10. In Geth nolite annuntiare, lacrimis ne ploretis, in Bethleaphra in pulvere volutamini.

11. et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quæ habitat in Exitu planctum domus Vicinæ accipiet ex vobis quæ stetit sibimet

11. Et transite vobis, habitatores Saphir, confusi ignominia; non sunt egressi habitatores Saanan. Planctus Bethesel auferet a vobis mansionem suam.

12. quia infirmata est in bonum quæ habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem

12. Profecto trement de bono habitatores Maroth, quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem.

13. tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiæ Sion quia in te inventa sunt scelera Israël

13. Iungite quadrigae equos, habitatores Lachis; principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel.

14. propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israël

14. Propterea dabis dimissionem super Moresethgeth. Domus Achzib in deceptionem regibus Israel.

15. adhuc heredem adducam tibi quæ habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israël

15. Adhuc expugnatorem adducam tibi, quae habitas in Maresa; usque Odollam veniet gloria Israel.

16. decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te

16. Decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.