Mosaico decorativo

1. admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto obœdire ad omne opus bonum paratos esse

1. Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse,

2. neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines

2. neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.

3. eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem

3. Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.

4. cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei

4. Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei,

5. non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti

5. non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,

6. quem effudit in nos abunde per Jesum Christum salvatorem nostrum

6. quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum,

7. ut justificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitæ æternæ

7. ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae.

8. fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo hæc sunt bona et utilia hominibus

8. Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis operibus praeesse, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus;

9. stultas autem quæstiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanæ

9. stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae.

10. hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita

10. Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita,

11. sciens quia subversus est qui ejusmodi est et delinquit proprio judicio condemnatus

11. sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, proprio iudicio condemnatus.

12. cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare

12. Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibi enim statui hiemare.

13. Zenan legis peritum et Apollo sollicite præmitte ut nihil illis desit

13. Zenam legis peritum et Apollo sollicite instrue, ut nihil illis desit.

14. discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi

14. Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi.

15. salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen

15. Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta, qui nos amant in fide. Gratia cum omnibus vobis.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.