Mosaico decorativo

1. tu autem loquere quæ decet sanam doctrinam

1. Tu autem loquere, quae decent sanam doctrinam.

2. senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia

2. Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia.

3. anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes

3. Anus similiter in habitu sanctae, non criminatrices, non vino multo deditae, bene docentes,

4. ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant

4. ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament, filios diligant,

5. prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei

5. prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei.

6. juvenes similiter hortare ut sobrii sint

6. Iuvenes similiter hortare, ut sobrii sint.

7. in omnibus te ipsum præbe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem

7. In omnibus teipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem,

8. verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis

8. in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.

9. servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes

9. Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, non contradicentes,

10. non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus

10. non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus.

11. apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus

11. Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus

12. erudiens nos ut abnegantes impietatem et sæcularia desideria sobrie et juste et pie vivamus in hoc sæculo

12. erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo,

13. expectantes beatam spem et adventum gloriæ magni Dei et salvatoris nostri Jesu Christi

13. exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi;

14. qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum

14. qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum.

15. hæc loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat

15. Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat!



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.