Mosaico decorativo

pronađen 20233 Rezultati za: Re

  • exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni (Liber Baruch 5, 6)

  • constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in æqualitatem terræ ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei (Liber Baruch 5, 7)

  • exemplum epistulæ quam misit Hieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod præceptum est illi a Deo propter peccata quæ peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum (Liber Baruch 6, 1)

  • ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace (Liber Baruch 6, 2)

  • nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus (Liber Baruch 6, 3)

  • visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in cordibus vestris tibi oportet adorari Domine (Liber Baruch 6, 5)

  • coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum unde subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semet ipsis (Liber Baruch 6, 9)

  • dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant et iterum cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos (Liber Baruch 6, 10)

  • opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos (Liber Baruch 6, 12)

  • sceptrum autem habet ut homo sicut judex regionis qui in se peccantem non interficit (Liber Baruch 6, 13)

  • habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii (Liber Baruch 6, 14)

  • constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus intrœuntium (Liber Baruch 6, 16)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina