pronađen 20233 Rezultati za: Re
et sicut alicui qui regem offendit circumseptæ sunt januæ aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur (Liber Baruch 6, 17)
lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo (Liber Baruch 6, 18)
corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt (Liber Baruch 6, 19)
aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant (Liber Baruch 6, 23)
ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis (Liber Baruch 6, 24)
propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur (Liber Baruch 6, 26)
hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid inpertiunt (Liber Baruch 6, 27)
unde enim vocantur dii quia mulieres adponunt diis argenteis et aureis et ligneis (Liber Baruch 6, 29)
a vestimento eorum auferent sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos (Liber Baruch 6, 32)
neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si quid bonum poterunt retribuere neque regem constituere possunt neque auferre (Liber Baruch 6, 33)
similiter neque divitias dare possunt neque malum retribuere si quis illis votum voverit et non reddiderit nec hoc requirent (Liber Baruch 6, 34)
hominem a morte non liberant neque infimum a potentiore eripient (Liber Baruch 6, 35)