Trouvé 20233 Résultats pour: Re
exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni (Liber Baruch 5, 6)
constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in æqualitatem terræ ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei (Liber Baruch 5, 7)
exemplum epistulæ quam misit Hieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod præceptum est illi a Deo propter peccata quæ peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum (Liber Baruch 6, 1)
ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace (Liber Baruch 6, 2)
nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus (Liber Baruch 6, 3)
visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in cordibus vestris tibi oportet adorari Domine (Liber Baruch 6, 5)
coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum unde subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semet ipsis (Liber Baruch 6, 9)
dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant et iterum cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos (Liber Baruch 6, 10)
opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos (Liber Baruch 6, 12)
sceptrum autem habet ut homo sicut judex regionis qui in se peccantem non interficit (Liber Baruch 6, 13)
habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii (Liber Baruch 6, 14)
constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus intrœuntium (Liber Baruch 6, 16)