Liber Psalmorum, 118
1. alleluja aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
1. ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
2. beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirent eum
2. Dicat nunc Israel, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
3. non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt
3. Dicat nunc domus Aaron, quoniam in saeculum misericordia eius.
4. tu mandasti mandata tua custodire nimis
4. Dicant nunc, qui timent Dominum, quoniam in saeculum misericordia eius.
5. utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas
5. De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me educens in latitudinem Dominus.
6. tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis
6. Dominus mecum, non timebo, quid faciat mihi homo.
7. confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici judicia justitiæ tuæ
7. Dominus mecum adiutor meus, et ego despiciam inimicos meos.
8. justificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque
8. Bonum est confugere ad Dominum quam confidere in homine.
9. beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos
9. Bonum est confugere ad Dominum quam confidere in principibus.
10. in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis
10. Omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini excidi eos.
11. in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi
11. Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini excidi eos.
12. benedictus es Domine doce me justificationes tuas
12. Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis, et in nomine Domini excidi eos.
13. in labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui
13. Impellentes impulerunt me, ut caderem, et Dominus adiuvit me.
14. in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis
14. Fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem.
15. in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas
15. Vox iubilationis et salutis in tabernaculis iustorum: “Dextera Domini fecit virtutem!
16. in justificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos
16. Dextera Domini exaltata est; dextera Domini fecit virtutem!”.
17. gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos
17. Non moriar, sed vivam et narrabo opera Domini.
18. revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua
18. Castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me.
19. incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua
19. Aperite mihi portas iustitiae; ingressus in eas confitebor Domino.
20. concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore
20. Haec porta Domini; iusti intrabunt in eam. -
21. increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis
21. Confitebor tibi, quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem.
22. aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi
22. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli;
23. etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis
23. a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris.
24. nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum justificationes tuæ
24. Haec est dies, quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea.
25. deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum
25. O Domine, salvum me fac; o Domine, da prosperitatem!
26. vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me justificationes tuas
26. Benedictus, qui venit in nomine Domini. Benedicimus vobis de domo Domini.
27. viam justificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis
27. Deus Dominus et illuxit nobis. Instruite sollemnitatem in ramis condensis usque ad cornua altaris.
28. dormitavit anima mea præ tædio confirma me in verbis tuis
28. Deus meus es tu, et confitebor tibi, Deus meus, et exaltabo te.
29. viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei
29. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
30. viam veritatis elegi judicia tua non sum oblitus
30.
31. adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere
31.
32. viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum
32.
33. he legem pone mihi Domine viam justificationum tuarum et exquiram eam semper
33.
34. da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo
34.
35. deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
35.
36. inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam
36.
37. averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
37.
38. statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo
38.
39. amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia judicia tua jucunda
39.
40. ecce concupivi mandata tua in æquitate tua vivifica me
40.
41. vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum
41.
42. et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis
42.
43. et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in judiciis tuis supersperavi
43.
44. et custodiam legem tuam semper in sæculum et in sæculum sæculi
44.
45. et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi
45.
46. et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar
46.
47. et meditabar in mandatis tuis quæ dilexi
47.
48. et levavi manus meas ad mandata quæ dilexi et exercebar in justificationibus tuis
48.
49. zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti
49.
50. hæc me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me
50.
51. superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi
51.
52. memor fui judiciorum tuorum a sæculo Domine et consolatus sum
52.
53. defectio tenuit me præ peccatoribus derelinquentibus legem tuam
53.
54. cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ
54.
55. memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
55.
56. hæc facta est mihi quia justificationes tuas exquisivi
56.
57. heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam
57.
58. deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum
58.
59. cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua
59.
60. paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua
60.
61. funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus
61.
62. media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuæ
62.
63. particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua
63.
64. misericordia Domini plena est terra justificationes tuas doce me
64.
65. teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum
65.
66. bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
66.
67. priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi
67.
68. bonus es tu et in bonitate tua doce me justificationes tuas
68.
69. multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua
69.
70. coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum
70.
71. bonum mihi quia humiliasti me ut discam justificationes tuas
71.
72. bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti
72.
73. joth manus tuæ fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua
73.
74. qui timent te videbunt me et lætabuntur quia in verba tua supersperavi
74.
75. cognovi Domine quia æquitas judicia tua et veritate humiliasti me
75.
76. fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo
76.
77. veniant mihi miserationes tuæ et vivam quia lex tua meditatio mea est
77.
78. confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis
78.
79. convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua
79.
80. fiat cor meum inmaculatum in justificationibus tuis ut non confundar
80.
81. caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi
81.
82. defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me
82.
83. quia factus sum sicut uter in pruina justificationes tuas non sum oblitus
83.
84. quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me judicium
84.
85. narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua
85.
86. omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me
86.
87. paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua
87.
88. secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui
88.
89. lamed in æternum Domine verbum tuum permanet in cælo
89.
90. in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet
90.
91. ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi
91.
92. nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea
92.
93. in æternum non obliviscar justificationes tuas quia in ipsis vivificasti me
93.
94. tuus sum ego salvum me fac quoniam justificationes tuas exquisivi
94.
95. me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi
95.
96. omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
96.
97. mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est
97.
98. super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in æternum mihi est
98.
99. super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est
99.
100. super senes intellexi quia mandata tua quæsivi
100.
101. ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua
101.
102. a judiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi
102.
103. quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo
103.
104. a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis
104.
105. nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis
105.
106. juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ
106.
107. humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum
107.
108. voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et judicia tua doce me
108.
109. anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus
109.
110. posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi
110.
111. hereditate adquisivi testimonia tua in æternum quia exultatio cordis mei sunt
111.
112. inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum propter retributionem
112.
113. samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi
113.
114. adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi
114.
115. declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei
115.
116. suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea
116.
117. adiuva me et salvus ero et meditabor in justificationibus tuis semper
117.
118. sprevisti omnes discedentes a justitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum
118.
119. prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ideo dilexi testimonia tua
119.
120. confige timore tuo carnes meas a judiciis enim tuis timui
120.
121. ain feci judicium et justitiam non tradas me calumniantibus me
121.
122. suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi
122.
123. oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium justitiæ tuæ
123.
124. fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et justificationes tuas doce me
124.
125. servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua
125.
126. tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam
126.
127. ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion
127.
128. propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui
128.
129. fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea
129.
130. declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis
130.
131. os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam
131.
132. aspice in me et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum
132.
133. gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia
133.
134. redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua
134.
135. faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me justificationes tuas
135.
136. exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam
136.
137. sade justus es Domine et rectum judicium tuum
137.
138. mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis
138.
139. tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei
139.
140. ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud
140.
141. adulescentulus sum ego et contemptus justificationes tuas non sum oblitus
141.
142. justitia tua justitia in æternum et lex tua veritas
142.
143. tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea
143.
144. æquitas testimonia tua in æternum intellectum da mihi et vivam
144.
145. cof clamavi in toto corde exaudi me Domine justificationes tuas requiram
145.
146. clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua
146.
147. præveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi
147.
148. prævenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua
148.
149. vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum judicium tuum vivifica me
149.
150. adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt
150.
151. prope es tu Domine et omnes viæ tuæ veritas
151.
152. initio cognovi de testimoniis tuis quia in æternum fundasti ea
152.
153. res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus
153.
154. judica judicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me
154.
155. longe a peccatoribus salus quia justificationes tuas non exquisierunt
155.
156. misericordiæ tuæ multæ Domine secundum judicia tua vivifica me
156.
157. multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi
157.
158. vidi prævaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt
158.
159. vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me
159.
160. principium verborum tuorum veritas et in æternum omnia judicia justitiæ tuæ
160.
161. sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum
161.
162. lætabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa
162.
163. iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi
163.
164. septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiæ tuæ
164.
165. pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
165.
166. expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi
166.
167. custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer
167.
168. servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viæ meæ in conspectu tuo
168.
169. thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine juxta eloquium tuum da mihi intellectum
169.
170. intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me
170.
171. eructabunt labia mea hymnum cum docueris me justificationes tuas
171.
172. pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua æquitas
172.
173. fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi
173.
174. concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea
174.
175. vivet anima mea et laudabit te et judicia tua adiuvabunt me
175.
176. erravi sicut ovis quæ periit quære servum tuum quia mandata tua non sum oblitus
176.
