Liber Psalmorum, 104
1. alleluja confitemini Domino et invocate nomen ejus adnuntiate inter gentes opera ejus
1. Benedic, anima mea, Domino. Domine Deus meus, magnificatus es vehementer! Maiestatem et decorem induisti,
2. cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia ejus
2. amictus lumine sicut vestimento. Extendens caelum sicut velum,
3. laudamini in nomine sancto ejus lætetur cor quærentium Dominum
3. qui exstruis in aquis cenacula tua. Qui ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum.
4. quærite Dominum et confirmamini quærite faciem ejus semper
4. Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem.
5. mementote mirabilium ejus quæ fecit prodigia ejus et judicia oris ejus
5. Qui fundasti terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in saeculum saeculi.
6. semen Abraham servi ejus filii Jacob electi ejus
6. Abyssus sicut vestimentum operuit eam, super montes stabant aquae.
7. ipse Dominus Deus noster in universa terra judicia ejus
7. Ab increpatione tua fugiunt, a voce tonitrui tui formidant.
8. memor fuit in sæculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes
8. Ascendunt in montes et descendunt in valles, in locum, quem statuisti eis.
9. quod disposuit ad Abraham et juramenti sui ad Isaac
9. Terminum posuisti, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.
10. et statuit illud Jacob in præceptum et Israël in testamentum æternum
10. Qui emittis fontes in torrentes; inter medium montium pertransibunt,
11. dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestræ
11. potabunt omnes bestias agri, exstinguent onagri sitim suam.
12. cum essent numero breves paucissimos et incolas ejus
12. Super ea volucres caeli habitabunt, de medio ramorum dabunt voces.
13. et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
13. Rigas montes de cenaculis tuis, de fructu operum tuorum satias terram.
14. non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges
14. Producis fenum iumentis et herbam servituti hominum, educens panem de terra
15. nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
15. et vinum, quod laetificat cor hominis; exhilarans faciem in oleo, panis autem cor hominis confirmat.
16. et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit
16. Saturabuntur ligna Domini et cedri Libani, quas plantavit.
17. misit ante eos virum in servum venundatus est Joseph
17. Illic passeres nidificabunt, erodii domus in vertice earum.
18. humiliaverunt in conpedibus pedes ejus ferrum pertransiit anima ejus
18. Montes excelsi cervis, petrae refugium hyracibus.
19. donec veniret verbum ejus eloquium Domini inflammavit eum
19. Fecit lunam ad tempora signanda, sol cognovit occasum suum.
20. misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum
20. Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa reptabunt omnes bestiae silvae,
21. constituit eum dominum domus suæ et principem omnis possessionis suæ
21. catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi.
22. ut erudiret principes ejus sicut semet ipsum et senes ejus prudentiam doceret
22. Oritur sol, et congregantur et in cubilibus suis recumbunt.
23. et intravit Israël in Ægyptum et Jacob accola fuit in terra Cham
23. Exit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum.
24. et auxit populum ejus vehementer et firmavit eum super inimicos ejus
24. Quam multiplicata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti, impleta est terra creatura tua.
25. convertit cor eorum ut odirent populum ejus ut dolum facerent in servos ejus
25. Hoc mare magnum et spatiosum et latum: illic reptilia, quorum non est numerus, animalia pusilla cum magnis;
26. misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum
26. illic naves pertransibunt, Leviathan, quem formasti ad ludendum cum eo.
27. posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham
27. Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore suo.
28. misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos
28. Dante te illis, colligent, aperiente te manum tuam, implebuntur bonis.
29. convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
29. Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient et in pulverem suum revertentur.
30. dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum
30. Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae.
31. dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum
31. Sit gloria Domini in saeculum; laetetur Dominus in operibus suis.
32. posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum
32. Qui respicit terram et facit eam tremere, qui tangit montes, et fumigant.
33. et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum
33. Cantabo Domino in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum.
34. dixit et venit lucusta et bruchus cujus non erat numerus
34. Iucundum sit ei eloquium meum, ego vero delectabor in Domino.
35. et comedit omne fænum in terra eorum et comedit omnem fructum terræ eorum
35. Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.
36. et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum
36.
37. et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
37.
38. lætata est Ægyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos
38.
39. expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem
39.
40. petierunt et venit coturnix et panem cæli saturavit eos
40.
41. disrupit petram et fluxerunt aquæ abierunt in sicco flumina
41.
42. quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum
42.
43. et eduxit populum suum in exultatione et electos suos in lætitia
43.
44. et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt
44.
45. ut custodiant justificationes ejus et legem ejus requirant
45.
