Liber Numeri, 2
1. locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
1. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2. singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israël per gyrum tabernaculi fœderis
2. “Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus.
3. ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum ejus Naasson filius Aminadab
3. Ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui, fuitque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab;
4. et omnis de stirpe ejus summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum
4. et eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescenti.
5. juxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar
5. Iuxta eum castrametabuntur de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar;
6. et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quattuor milia quadringenti
6. et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti.
7. in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon
7. In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon;
8. omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti
8. et numerus exercitus pugnatorum eius quinquaginta septem milia quadringenti.
9. universi qui in castris Judæ adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur
9. Universi, qui in castris Iudae annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti, et per turmas suas primi egredientur.
10. in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur
10. Vexillum castrorum Ruben ad meridianam plagam erit, secundum exercitus eorum; princeps Elisur filius Sedeur;
11. et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti
11. et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta sex milia quingenti.
12. juxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
12. Iuxta eum castrametabuntur de tribu Simeon, quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai;
13. et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti
13. et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quinquaginta novem milia trecenti.
14. in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel
14. In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Deuel;
15. et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
15. et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta.
16. omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur
16. Omnes, qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta, per turmas suas in secundo loco proficiscentur.
17. levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur
17. Levabitur deinde tabernaculum conventus, castra Levitarum in medio castrorum, quomodo erigetur ita et deponetur; singuli per loca et vexilla sua proficiscentur.
18. ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud
18. Ad occidentalem plagam erit vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud;
19. cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt quadraginta milia quingenti
19. cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia quingenti.
20. et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
20. Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;
21. cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt triginta duo milia ducenti
21. cunctusque exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, triginta duo milia ducenti.
22. in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
22. In tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis;
23. et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti
23. et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui recensiti sunt, triginta quinque milia quadringenti.
24. omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur
24. Omnes, qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo milia centum, per turmas suas tertii proficiscentur.
25. ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
25. Ad aquilonis partem stabit vexillum castrorum filiorum Dan secundum exercitus suos, quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai;
26. cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti
26. cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, sexaginta duo milia septingenti.
27. juxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran
27. Iuxta eum figet tentoria tribus Aser, quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran;
28. cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti
28. cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia et mille quingenti.
29. de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan
29. De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan;
30. cunctus exercitus pugnatorum ejus quinquaginta tria milia quadringenti
30. cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti.
31. omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur
31. Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti, et novissimi proficiscentur secundum vexilla sua”.
32. hic numerus filiorum Israël per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta
32. Hic numerus filiorum Israel, per domos patrum suorum omnes recensiti secundum exercitus suos, sescenta tria milia quingenti quinquaginta.
33. Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël sic enim præcepit Dominus Mosi
33. Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praeceperat Dominus Moysi.
34. feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum
34. Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum.
