Liber Numeri, 6
1. locutus est Dominus ad Mosen dicens
1. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2. loquere ad filios Israël et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare
2. “Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Vir sive mulier cum fecerint votum, ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare,
3. vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent
3. a vino et omni quod inebriare potest abstinebunt; acetum ex vino et ex qualibet alia potione et, quidquid de uva exprimitur, non bibent; uvas recentes siccasque non comedent
4. cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent
4. cunctis diebus, quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vinea esse potest ab uva acerba usque ad pellicula non comedent.
5. omni tempore separationis suæ novacula non transibit super caput ejus usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente cæsarie capitis ejus
5. Omni tempore separationis suae novacula non transibit per caput eius usque ad completum tempus, quo Domino consecratur; sanctus erit crescente caesarie capitis eius.
6. omni tempore consecrationis suæ super mortuum non ingredietur
6. Omni tempore consecrationis suae ad mortuum non ingredietur;
7. nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput ejus est
7. nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput eius est.
8. omnes dies separationis suæ sanctus erit Domino
8. Omnibus diebus separationis suae sanctus erit Domino.
9. sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis ejus quod radet ilico et in eadem die purgationis suæ et rursum septima
9. Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis eius; quod radet ilico in eadem die purgationis suae, id est die septima.
10. in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii
10. In octava autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu tabernaculi conventus,
11. facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput ejus in die illo
11. facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et expiabit pro eo, quia peccavit super mortuo, sanctificabitque caput eius in die illo
12. et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio ejus
12. et consecrabit Domino dies separationis suae offerens agnum anniculum pro delicto; ita tamen, ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est consecratio eius.
13. ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis
13. Ista est lex consecrationis, cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur: adducent eum ad ostium tabernaculi conventus,
14. et offeret oblationem ejus Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam
14. et offeret oblationem suam Domino agnum anniculum immaculatum in holocaustum et ovem anniculam immaculatam pro peccato et arietem immaculatum hostiam pacificam,
15. canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum
15. canistrum quoque panum azymorum, qui permixti sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo ac oblationem et libamina singulorum.
16. quæ offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum
16. Quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum;
17. arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quæ ex more debentur
17. arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum; facietque oblationem eius et libamenta.
18. tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ tolletque capillos ejus et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum
18. Tunc radet nazaraeus ante ostium tabernaculi conventus caesariem consecrationis suae tolletque capillos suos et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum,
19. et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput ejus
19. et sumet sacerdos armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manus nazaraei, postquam rasum fuerit caput eius;
20. susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari jussum est et femur post hæc potest bibere nazareus vinum
20. et agitabit in conspectu Domini, et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum, quod agitari, et femur, quod praelevari iussum est. Post haec potest bibere nazaraeus vinum”.
21. ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ exceptis his quæ invenerit manus ejus juxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ
21. Ista est lex nazaraei, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae, exceptis his, quae invenerit manus eius. Iuxta quod devoverat, ita faciet secundum legem consecrationis suae.
22. locutus est Dominus ad Mosen dicens
22. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
23. loquere Aaron et filiis ejus sic benedicetis filiis Israël et dicetis eis
23. “Loquere Aaron et filiis eius: Sic benedicetis filiis Israel et dicetis eis:
24. benedicat tibi Dominus et custodiat te
24. "Benedicat tibi Dominus et custodiat te!
25. ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui
25. Illuminet Dominus faciem suam super te et misereatur tui!
26. convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem
26. Convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem!".
27. invocabunt nomen meum super filios Israël et ego benedicam eis
27. Invocabuntque nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis”.
