Liber Numeri, 25
1. morabatur autem eo tempore Israël in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab
1. Morabatur autem Israel in Settim, et incepit populus fornicari cum filiabus Moab,
2. quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum
2. quae vocaverunt populum ad sacrificia deorum suorum. Et illi comederunt et adoraverunt deos earum;
3. initiatusque est Israël Beelphegor et iratus Dominus
3. et adhaesit Israel Baalphegor. Et iratus Dominus
4. ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israël
4. ait ad Moysen: “Tolle cunctos principes populi et suspende eos coram Domino contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel”.
5. dixitque Moses ad judices Israël occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
5. Dixitque Moyses ad iudices Israel: “Occidat unusquisque proximos suos, qui adhaeserunt Baalphegor”.
6. et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israël qui flebant ante fores tabernaculi
6. Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad Madianitin, vidente Moyse et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi conventus.
7. quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione
7. Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio congregationis et, arrepta lancea,
8. ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israël
8. ingressus est post virum Israelitem in cubiculum et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem, in locis genitalibus; cessavitque plaga a filiis Israel.
9. et occisi sunt viginti quattuor milia homines
9. Et occisi sunt viginti quattuor milia hominum.
10. dixitque Dominus ad Mosen
10. Dixitque Dominus ad Moysen:
11. Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo
11. “Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est in medio eorum, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo.
12. idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem fœderis mei
12. Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei,
13. et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israël
13. et erit tam ipsi quam semini eius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel”.
14. erat autem nomen viri israhelitæ qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis
14. Erat autem nomen viri Israelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zamri filius Salu dux de cognatione et tribu Simeonis;
15. porro mulier madianitis quæ pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum
15. porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis tribus in Madian.
16. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
16. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
17. hostes vos sentiant Madianitæ et percutite eos
17. “Pugnate contra Madianitas et percutite eos,
18. quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor
18. quia ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phegor et in negotio Cozbi filiae ducis Madian sororis eorum, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phegor”.
