Mosaico decorativo

1. post hæc erat dies festus Judæorum et ascendit Jesus Hierosolymis

1. Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam.

2. est autem Hierosolymis super Probatica piscina quæ cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens

2. Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsatha, quinque porticus habens.

3. in his jacebat multitudo magna languentium cæcorum claudorum aridorum expectantium aquæ motum

3. In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum.

4. []

4. Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.

5. erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua

5. []

6. hunc cum vidisset Jesus jacentem et cognovisset quia multum jam tempus habet dicit ei vis sanus fieri

6. Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “Vis sanus fieri?”.

7. respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit

7. Respondit ei languidus: “Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit”.

8. dicit ei Jesus surge tolle grabattum tuum et ambula

8. Dicit ei Iesus: “Surge, tolle grabatum tuum et ambula”.

9. et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die

9. Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die.

10. dicebant Judæi illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum

10. Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatus fuerat: “Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum”.

11. respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula

11. Ille autem respondit eis: “Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: “Tolle grabatum tuum et ambula””.

12. interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula

12. Interrogaverunt eum: “Quis est ille homo, qui dixit tibi: “Tolle et ambula”?”.

13. is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Jesus enim declinavit turba constituta in loco

13. Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco.

14. postea invenit eum Jesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es jam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat

14. Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat”.

15. abiit ille homo et nuntiavit Judæis quia Jesus esset qui fecit eum sanum

15. Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum.

16. propterea persequebantur Judæi Jesum quia hæc faciebat in sabbato

16. Et propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato.

17. Jesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor

17. Iesus autem respondit eis: “Pater meus usque modo operatur, et ego operor”.

18. propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum æqualem se faciens Deo respondit itaque Jesus et dixit eis

18. Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.

19. amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quæcumque enim ille fecerit hæc et Filius similiter facit

19. Respondit itaque Iesus et dixit eis: “Amen, amen dico vobis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille faciat, haec et Filius similiter facit.

20. Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quæ ipse facit et majora his demonstrabit ei opera ut vos miremini

20. Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.

21. sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat

21. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.

22. neque enim Pater judicat quemquam sed judicium omne dedit Filio

22. Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio,

23. ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum

23. ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.

24. amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam æternam et in judicium non venit sed transit a morte in vitam

24. Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.

25. amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent

25. Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent.

26. sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso

26. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso;

27. et potestatem dedit ei et judicium facere quia Filius hominis est

27. et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.

28. nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus

28. Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius;

29. et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitæ qui vero mala egerunt in resurrectionem judicii

29. et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.

30. non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio judico et judicium meum justum est quia non quæro voluntatem meam sed voluntatem ejus qui misit me

30. Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.

31. si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum

31. Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum;

32. alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me

32. alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.

33. vos misistis ad Johannem et testimonium perhibuit veritati

33. Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati;

34. ego autem non ab homine testimonium accipio sed hæc dico ut vos salvi sitis

34. ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vos salvi sitis.

35. ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce ejus

35. Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius.

36. ego autem habeo testimonium majus Johanne opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quæ ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit

36. Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit;

37. et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem ejus umquam audistis neque speciem ejus vidistis

37. et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis;

38. et verbum ejus non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis

38. et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis.

39. scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me

39. Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me.

40. et non vultis venire ad me ut vitam habeatis

40. Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis.

41. claritatem ab hominibus non accipio

41. Gloriam ab hominibus non accipio,

42. sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis

42. sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.

43. ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis

43. Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.

44. quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quæ a solo est Deo non quæritis

44. Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis?

45. nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis

45. Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis.

46. si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit

46. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit.

47. si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis

47. Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis?”.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.