Mosaico decorativo

1. ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisæi quia Jesus plures discipulos facit et baptizat quam Johannes

1. Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes

2. quamquam Jesus non baptizaret sed discipuli ejus

2. — quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius —

3. reliquit Judæam et abiit iterum in Galilæam

3. reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam.

4. oportebat autem eum transire per Samariam

4. Oportebat autem eum transire per Samariam.

5. venit ergo in civitatem Samariæ quæ dicitur Sychar juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo

5. Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo;

6. erat autem ibi fons Jacob Jesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta

6. erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta.

7. venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Jesus da mihi bibere

7. Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: “Da mihi bibere”;

8. discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent

8. discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent.

9. dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Judæus cum sis bibere a me poscis quæ sum mulier samaritana non enim coutuntur Judæi Samaritanis

9. Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: “Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana?”. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.

10. respondit Jesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam

10. Respondit Iesus et dixit ei: “Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam”.

11. dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam

11. Dicit ei mulier: “Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam?

12. numquid tu major es patre nostro Jacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii ejus et pecora ejus

12. Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius?”.

13. respondit Jesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in æternum

13. Respondit Iesus et dixit ei: “Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum;

14. sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam

14. qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam”.

15. dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire

15. Dicit ad eum mulier: “Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire”.

16. dicit ei Jesus vade voca virum tuum et veni huc

16. Dicit ei: “Vade, voca virum tuum et veni huc”.

17. respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Jesus bene dixisti quia non habeo virum

17. Respondit mulier et dixit ei: “Non habeo virum”. Dicit ei Iesus: “Bene dixisti: “Non habeo virum”;

18. quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti

18. quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti”.

19. dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu

19. Dicit ei mulier: “Domine, video quia propheta es tu.

20. patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet

20. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet”.

21. dicit ei Jesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem

21. Dicit ei Iesus: “Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.

22. vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Judæis est

22. Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudaeis est.

23. sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quærit qui adorent eum

23. Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.

24. spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare

24. Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare”.

25. dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia

25. Dicit ei mulier: “Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus C; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia”.

26. dicit ei Jesus ego sum qui loquor tecum

26. Dicit ei Iesus: “Ego sum, qui loquor tecum”.

27. et continuo venerunt discipuli ejus et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quæris aut quid loqueris cum ea

27. Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit: “Quid quaeris aut quid loqueris cum ea?”.

28. reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus

28. Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus:

29. venite videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci numquid ipse est Christus

29. “Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci; numquid ipse est Christus?”.

30. exierunt de civitate et veniebant ad eum

30. Exierunt de civitate et veniebant ad eum.

31. interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca

31. Interea rogabant eum discipuli dicentes: “Rabbi, manduca”.

32. ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis

32. Ille autem dixit eis: “Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis”.

33. dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare

33. Dicebant ergo discipuli ad invicem: “Numquid aliquis attulit ei manducare?”.

34. dicit eis Jesus meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me ut perficiam opus ejus

34. Dicit eis Iesus: “Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius.

35. nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albæ sunt jam ad messem

35. Nonne vos dicitis: “Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit”? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt ad messem! Iam

36. et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam æternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit

36. qui metit, mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam, ut et qui seminat, simul gaudeat et qui metit.

37. in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit

37. In hoc enim est verbum verum: Alius est qui seminat, et alius est qui metit.

38. ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis

38. Ego misi vos metere, quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis”.

39. ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quæcumque feci

39. Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: “Dixit mihi omnia, quaecumque feci!”.

40. cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies

40. Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi duos dies.

41. et multo plures crediderunt propter sermonem ejus

41. Et multo plures crediderunt propter sermonem eius;

42. et mulieri dicebant quia jam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi

42. et mulieri dicebant: “Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi!”.

43. post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilæam

43. Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam;

44. ipse enim Jesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet

44. ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.

45. cum ergo venisset in Galilæam exceperunt eum Galilæi cum omnia vidissent quæ fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum

45. Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent, quae fecerat Hierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant in diem festum.

46. venit ergo iterum in Cana Galilææ ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cujus filius infirmabatur Capharnaum

46. Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum;

47. hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium ejus incipiebat enim mori

47. hic, cum audisset quia Iesus advenerit a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat, ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori.

48. dixit ergo Jesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis

48. Dixit ergo Iesus ad eum: “Nisi signa et prodigia videritis, non credetis”.

49. dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus

49. Dicit ad eum regius: “Domine, descende priusquam moriatur puer meus”.

50. dicit ei Jesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus et ibat

50. Dicit ei Iesus: “Vade. Filius tuus vivit”. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat.

51. jam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius ejus viveret

51. Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit.

52. interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris

52. Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei: “Heri hora septima reliquit eum febris”.

53. cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus ejus tota

53. Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: “Filius tuus vivit”, et credidit ipse et domus eius tota.

54. hoc iterum secundum signum fecit Jesus cum venisset a Judæa in Galilæam

54. Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.