Mosaico decorativo

1. amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro

1. “Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro;

2. qui autem intrat per ostium pastor est ovium

2. qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.

3. huic ostiarius aperit et oves vocem ejus audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas

3. Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas.

4. et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem ejus

4. Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius;

5. alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum

5. alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum”.

6. hoc proverbium dixit eis Jesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis

6. Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis.

7. dixit ergo eis iterum Jesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium

7. Dixit ergo iterum Iesus: “Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium.

8. omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves

8. Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves.

9. ego sum ostium per me si quis introjerit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet

9. Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet.

10. fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant

10. Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant.

11. ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus

11. Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus;

12. mercennarius et qui non est pastor cujus non sunt oves propriæ videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves

12. mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit — et lupus rapit eas et dispergit —

13. mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus

13. quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus.

14. ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meæ

14. Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meae,

15. sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus

15. sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus.

16. et alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor

16. Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor.

17. propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam

17. Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.

18. nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo

18. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo”.

19. dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos

19. Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.

20. dicebant autem multi ex ipsis dæmonium habet et insanit quid eum auditis

20. Dicebant autem multi ex ipsis: “Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis?”.

21. alii dicebant hæc verba non sunt dæmonium habentis numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire

21. Alii dicebant: “Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire?”.

22. facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat

22. Facta sunt tunc Encaenia in Hierosolymis. Hiems erat;

23. et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis

23. et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis.

24. circumdederunt ergo eum Judæi et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam

24. Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: “Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam!”.

25. respondit eis Jesus loquor vobis et non creditis opera quæ ego facio in nomine Patris mei hæc testimonium perhibent de me

25. Respondit eis Iesus: “Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me.

26. sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis

26. Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.

27. oves meæ vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me

27. Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me;

28. et ego vitam æternam do eis et non peribunt in æternum et non rapiet eas quisquam de manu mea

28. et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.

29. Pater meus quod dedit mihi majus omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei

29. Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris.

30. ego et Pater unum sumus

30. Ego et Pater unum sumus”.

31. sustulerunt lapides Judæi ut lapidarent eum

31. Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum.

32. respondit eis Jesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis

32. Respondit eis Iesus: “Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus me lapidatis?”.

33. responderunt ei Judæi de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum

33. Responderunt ei Iudaei: “De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum”.

34. respondit eis Jesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis

34. Respondit eis Iesus: “Nonne scriptum est in lege vestra: “Ego dixi: Dii estis?”.

35. si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura

35. Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura,

36. quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum

36. quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis: “Blasphemas!”, quia dixi: Filius Dei sum?

37. si non facio opera Patris mei nolite credere mihi

37. Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi;

38. si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre

38. si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre”.

39. quærebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum

39. Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum.

40. et abiit iterum trans Jordanen in eum locum ubi erat Johannes baptizans primum et mansit illic

40. Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic.

41. et multi venerunt ad eum et dicebant quia Johannes quidem signum fecit nullum

41. Et multi venerunt ad eum et dicebant: “Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant”.

42. omnia autem quæcumque dixit Johannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum

42. Et multi crediderunt in eum illic.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.