Mosaico decorativo

1. postea manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sic

1. Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic.

2. erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanaël qui erat a Cana Galilææ et filii Zebedæi et alii ex discipulis ejus duo

2. Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo.

3. dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt

3. Dicit eis Simon Petrus: “Vado piscari”. Dicunt ei: “Venimus et nos tecum”. Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt.

4. mane autem jam facto stetit Jesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est

4. Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est.

5. dicit ergo eis Jesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non

5. Dicit ergo eis Iesus: “Pueri, numquid pulmentarium habetis?”. Responderunt ei: “Non”.

6. dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et jam non valebant illud trahere a multitudine piscium

6. Ille autem dixit eis: “Mittite in dexteram navigii rete et invenietis”. Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium.

7. dicit ergo discipulus ille quem diligebat Jesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare

7. Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “Dominus est!”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare;

8. alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium

8. alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium.

9. ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem

9. Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem.

10. dicit eis Jesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc

10. Dicit eis Iesus: “Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc”.

11. ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete

11. Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete.

12. dicit eis Jesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset

12. Dicit eis Iesus: “Venite, prandete”. Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: “Tu quis es?”, scientes quia Dominus est.

13. et venit Jesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter

13. Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter.

14. hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis cum surrexisset a mortuis

14. Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis.

15. cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Jesus Simon Johannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos

15. Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: “Simon Ioannis, diligis me plus his?”. Dicit ei: “Etiam, Domine, tu scis quia amo te”. Dicit ei: “Pasce agnos meos”.

16. dicit ei iterum Simon Johannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos

16. Dicit ei iterum secundo: “Simon Ioannis, diligis me?”. Ait illi: “Etiam, Domine, tu scis quia amo te”. Dicit ei: “Pasce oves meas”.

17. dicit ei tertio Simon Johannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas

17. Dicit ei tertio: “Simon Ioannis, amas me?”. Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: “Amas me?”, et dicit ei: “Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te”. Dicit ei: “Pasce oves meas.

18. amen amen dico tibi cum esses junior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis

18. Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis”.

19. hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me

19. Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: “Sequere me”.

20. conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Jesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus ejus et dixit Domine quis est qui tradit te

20. Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: “Domine, quis est qui tradit te?”.

21. hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Jesu Domine hic autem quid

21. Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: “Domine, hic autem quid?”.

22. dicit ei Jesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere

22. Dicit ei Iesus: “Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere”.

23. exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Jesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te

23. Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus ille non moritur. Non autem dixit ei Iesus: “Non moritur”, sed: “Si eum volo manere donec veniam, quid ad te?”.

24. hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit hæc et scimus quia verum est testimonium ejus

24. Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius.

25. sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus quæ si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros amen

25. Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.