Mosaico decorativo

1. primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quæ cœpit Jesus facere et docere

1. Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere,

2. usque in diem qua præcipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est

2. usque in diem, qua, cum praecepisset apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est;

3. quibus et præbuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei

3. quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea, quae sunt de regno Dei.

4. et convescens præcepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum

4. Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris: “Quam audistis a me,

5. quia Johannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies

5. quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies”.

6. igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israël

6. Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli?”.

7. dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate

7. Dixit autem eis: “Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate,

8. sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Judæa et Samaria et usque ad ultimum terræ

8. sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae”.

9. et cum hæc dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum

9. Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.

10. cumque intuerentur in cælum eunte illo ecce duo viri adstiterunt juxta illos in vestibus albis

10. Cumque intuerentur in caelum, eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis,

11. qui et dixerunt viri galilæi quid statis aspicientes in cælum hic Jesus qui adsumptus est a vobis in cælum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum

11. qui et dixerunt: “Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum”.

12. tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est juxta Hierusalem sabbati habens iter

12. Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem sabbati habens iter.

13. et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Johannes Jacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Jacobus Alphei et Simon Zelotes et Judas Jacobi

13. Et cum introissent, in cenaculum ascenderunt, ubi manebant et Petrus et Ioannes et Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi.

14. hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Jesu et fratribus ejus

14. Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius.

15. et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti

15. Et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit — erat autem turba hominum simul fere centum viginti C:

16. viri fratres oportet impleri scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Jesum

16. “Viri fratres, oportebat impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum,

17. quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii hujus

17. quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius.

18. et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera ejus

18. Hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis; et pronus factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera eius.

19. et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis

19. Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Aceldamach, hoc est ager Sanguinis.

20. scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio ejus deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum ejus accipiat alius

20. Scriptum est enim in libro Psalmorum:“Fiat commoratío eius deserta, et non sit qui inhabitet in ea” et: “Episcopatum eius accipiat alius”.

21. oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus

21. Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus,

22. incipiens a baptismate Johannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis

22. incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis”.

23. et statuerunt duos Joseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Justus et Matthiam

23. Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabbas, qui cognominatus est Iustus, et Matthiam.

24. et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum

24. Et orantes dixerunt: “Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum

25. accipere locum ministerii hujus et apostolatus de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum

25. accipere locum ministerii huius et apostolatus, de quo praevaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum”.

26. et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis

26. Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim apostolis.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.