Mosaico decorativo

1. in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Græcorum adversus Hebræos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduæ eorum

1. In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod neglegerentur in ministerio cotidiano viduae eorum.

2. convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est æquum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis

2. Convocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: “Non est aequum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis;

3. considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus

3. considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus;

4. nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus

4. nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus”.

5. et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum

5. Et placuit sermo coram omni multitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum proselytum Antiochenum,

6. hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus

6. quos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus.

7. et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum obœdiebat fidei

7. Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde; multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei.

8. Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo

8. Stephanus autem plenus gratia et virtute faciebat prodigia et signa magna in populo.

9. surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano

9. Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano;

10. et non poterant resistere sapientiæ et Spiritui quo loquebatur

10. et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, quo loquebatur.

11. tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiæ in Mosen et Deum

11. Tunc submiserunt viros, qui dicerent: “Audivimus eum dicentem verba blasphema in Moysen et Deum”;

12. commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium

12. et commoverunt plebem et seniores et scribas, et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium

13. et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem

13. et statuerunt testes falsos dicentes: “Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et Legem;

14. audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses

14. audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit consuetudines, quas tradidit nobis Moyses”.

15. et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli

15. Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eius tamquam faciem angeli.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.