Actus Apostolorum, 26
1. Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere
1. Agrippa vero ad Paulum ait: “Permittitur tibi loqui pro temetipso”. Tunc Paulus, extenta manu, coepit rationem reddere:
2. de omnibus quibus accusor a Judæis rex Agrippa æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie
2. “De omnibus, quibus accusor a Iudaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie,
3. maxime te sciente omnia quæ apud Judæos sunt consuetudines et quæstiones propter quod obsecro patienter me audias
3. maxime te sciente omnia, quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones; propter quod, obsecro, patienter me audias.
4. et quidem vitam meam a juventute quæ ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Judæi
4. Et quidem vitam meam a iuventute, quae ab initio fuit in gente mea et in Hierosolymis, noverunt omnes Iudaei;
5. præscientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi Pharisæus
5. praescientes me ab initio, si velint testimonium perhibere, quoniam secundum diligentissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus.
6. et nunc in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto judicio subiectus
6. Et nunc propter spem eius, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus,
7. in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Judæis rex
7. in quam duodecim tribus nostrae cum perseverantia nocte ac die deservientes sperant devenire; de qua spe accusor a Iudaeis, rex!
8. quid incredibile judicatur apud vos si Deus mortuos suscitat
8. Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
9. et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere
9. Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere;
10. quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam
10. quod et feci Hierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum occiderentur, detuli sententiam;
11. et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates
11. et per omnes synagogas frequenter puniens eos compellebam blasphemare, et abundantius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates.
12. in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum
12. In quibus, dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
13. die media in via vidi rex de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
13. die media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulgens me lumen et eos, qui mecum simul ibant;
14. omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare
14. omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: “Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare”.
15. ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Jesus quem tu persequeris
15. Ego autem dixi: “Quis es, Domine?”. Dominus autem dixit: “Ego sum Iesus, quem tu persequeris.
16. sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quæ vidisti et eorum quibus apparebo tibi
16. Sed exsurge et sta super pedes tuos; ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum, quae vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi,
17. eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te
17. eripiens te de populo et de gentibus, in quas ego mitto te
18. aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanæ ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quæ est in me
18. aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem, quae est in me”.
19. unde rex Agrippa non fui incredulus cælestis visionis
19. Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelestis visionis,
20. sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Judææ et gentibus adnuntiabam ut pænitentiam agerent et converterentur ad Deum digna pænitentiæ opera facientes
20. sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes.
21. hac ex causa me Judæi cum essem in templo conprehensum temptabant interficere
21. Hac ex causa me Iudaei, cum essem in templo comprehensum, tentabant interficere.
22. auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque majori nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ sunt locuti futura esse et Moses
22. Auxilium igitur assecutus a Deo usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae sunt locuti futura esse et Moyses:
23. si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus
23. si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum lumen annuntiaturus est populo et gentibus”.
24. hæc loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multæ te litteræ ad insaniam convertunt
24. Sic autem eo rationem reddente, Festus magna voce dixit: “Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt!”.
25. at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor
25. At Paulus: “Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba eloquor.
26. scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est
26. Scit enim de his rex, ad quem et audenter loquor; latere enim eum nihil horum arbitror, neque enim in angulo hoc gestum est.
27. credis rex Agrippa prophetis scio quia credis
27. Credis, rex Agrippa, Prophetis? Scio quia credis”.
28. Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri
28. Agrippa autem ad Paulum: “In modico suades me Christianum fieri!”.
29. et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his
29. Et Paulus: “Optarem apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos, qui audiunt me hodie, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his!”.
30. et exsurrexit rex et præses et Bernice et qui adsidebant eis
30. Et exsurrexit rex et praeses et Berenice et qui assidebant eis;
31. et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste
31. et cum secessissent, loquebantur ad invicem dicentes: “Nihil morte aut vinculis dignum quid facit homo iste”.
32. Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Cæsarem
32. Agrippa autem Festo dixit: “Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem”.
