Actus Apostolorum, 19
1. factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos
1. Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos;
2. dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus
2. dixitque ad eos: “Si Spiritum Sanctum accepistis credentes?”. At illi ad eum: “Sed neque, si Spiritus Sanctus est, audivimus”.
3. ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in Johannis baptismate
3. Ille vero ait: “In quo ergo baptizati estis?”. Qui dixerunt: “In Ioannis baptismate”.
4. dixit autem Paulus Johannes baptizavit baptisma pænitentiæ populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Jesum
4. Dixit autem Paulus: “Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum”.
5. his auditis baptizati sunt in nomine Domini Jesu
5. His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu;
6. et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant
6. et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant.
7. erant autem omnes viri fere duodecim
7. Erant autem omnes viri fere duodecim.
8. introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei
8. Introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei.
9. cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni
9. Cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine, discedens ab eis segregavit discipulos, cotidie disputans in schola Tyranni.
10. hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Judæi atque gentiles
10. Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudaei atque Graeci.
11. virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli
11. Virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli,
12. ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur
12. ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicinctia, et recederent ab eis languores, et spiritus nequam egrederentur.
13. temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu dicentes adiuro vos per Jesum quem Paulus prædicat
13. Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: “Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat”.
14. erant autem quidam Scevæ Judæi principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant
14. Erant autem cuiusdam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
15. respondens autem spiritus nequam dixit eis Jesum novi et Paulum scio vos autem qui estis
15. Respondens autem spiritus nequam dixit eis: “Iesum novi et Paulum scio; vos autem qui estis?”.
16. et insiliens homo in eos in quo erat dæmonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa
16. Et insiliens homo in eos, in quo erat spiritus malus, dominatus amborum invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
17. hoc autem notum factum est omnibus Judæis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Jesu
17. Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque Graecis, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu.
18. multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suos
18. Multique credentium veniebant confitentes et annuntiantes actus suos.
19. multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium
19. Multi autem ex his, qui fuerant curiosa sectati, conferentes libros combusserunt coram omnibus; et computaverunt pretia illorum et invenerunt argenti quinquaginta milia.
20. ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur
20. Ita fortiter verbum Domini crescebat et convalescebat.
21. his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaja ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre
21. His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Hierosolymam, dicens: “Postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre”.
22. mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia
22. Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
23. facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via
23. Facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via.
24. Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens ædes argenteas Dianæ præstabat artificibus non modicum quæstum
24. Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum;
25. quos convocans et eos qui ejusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis
25. quos congregans et eos, qui eiusmodi erant opifices, dixit: “Viri, scitis quia de hoc artificio acquisitio est nobis;
26. et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed pæne totius Asiæ Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt
26. et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
27. non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnæ deæ Dianæ templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet majestas ejus quam tota Asia et orbis colit
27. Non solum autem haec periclitatur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputari, et destrui incipiet maiestas eius, quam tota Asia et orbis colit”.
28. his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum
28. His auditis, repleti sunt ira et clamabant dicentes: “Magna Diana Ephesiorum!”;
29. et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli
29. et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
30. Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuli
30. Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli;
31. quidam autem et de Asiæ principibus qui erant amici ejus miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum
31. quidam autem de Asiarchis, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes, ne se daret in theatrum.
32. alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissent
32. Alii autem aliud clamabant; erat enim ecclesia confusa, et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
33. de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Judæis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo
33. De turba autem instruxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudaeis; Alexander ergo, manu silentio postulato, volebat rationem reddere populo.
34. quem ut cognoverunt Judæum esse vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum
34. Quem ut cognoverunt Iudaeum esse, vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium: “Magna Diana Ephesiorum”.
35. et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ Jovisque prolis
35. Et cum sedasset scriba turbam, dixit: “Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae et simulacri a Iove delapsi?
36. cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere
36. Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse et nihil temere agere.
37. adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam vestram
37. Adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam nostram.
38. quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicem
38. Quod si Demetrius et, qui cum eo sunt, artifices habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem.
39. si quid autem alterius rei quæritis in legitima ecclesia poterit absolvi
39. Si quid autem ulterius quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.
40. nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ cum nullus obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius et cum hæc dixisset dimisit ecclesiam
40. Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae, cum nullus obnoxius sit, de quo non possimus reddere rationem concursus istius”. Et cum haec dixisset, dimisit ecclesiam.
