Mosaico decorativo

1. loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducæi

1. Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt eis sa cerdotes et magistratus templi et sadducaei,

2. dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis

2. dolentes quod docerent populum et annuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis;

3. et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim jam vespera

3. et iniecerunt in eos manus et posuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera.

4. multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia

4. Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt; et factus est numerus virorum quinque milia.

5. factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribæ in Hierusalem

5. Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Ierusalem,

6. et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Johannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali

6. et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Ioannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali,

7. et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos

7. et statuentes eos in medio interrogabant: “In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos?”.

8. tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores

8. Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos: “Principes populi et seniores,

9. si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est

9. si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,

10. notum sit omnibus vobis et omni plebi Israël quia in nomine Jesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus

10. notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.

11. hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus qui factus est in caput anguli

11. Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificatoribus, qui factus est in caput anguli.

12. et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub cælo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri

12. Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri”.

13. videntes autem Petri constantiam et Johannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotæ admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant

13. Videntes autem Petri fiduciam et Ioannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant;

14. hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere

14. hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.

15. jusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem

15. Iubentes autem eos foras extra concilium secedere, conferebant ad invicem

16. dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare

16. dicentes: “Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalem manifestum, et non possumus negare;

17. sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum

17. sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum”.

18. et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu

18. Et vocantes eos denuntiaverunt, ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu.

19. Petrus vero et Johannes respondentes dixerunt ad eos si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum judicate

19. Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: “Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate;

20. non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui

20. non enim possumus nos, quae vidimus et audivimus, non loqui”.

21. at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat

21. At illi ultra comminantes dimiserunt eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat;

22. annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis

22. annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum erat signum istud sanitatis.

23. dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent

23. Dimissi autem venerunt ad suos et annuntiaverunt quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.

24. qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt

24. Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt: “Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt,

25. qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania

25. qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: “Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?

26. adstiterunt reges terræ et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus

26. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius”.

27. convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israël

27. Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel

28. facere quæ manus tua et consilium decreverunt fieri

28. facere, quaecumque manus tua et consilium praedestinavit fieri.

29. et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum

29. Et nunc, Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, 30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitatem et signa et prodigia facienda per nomen sancti pueri tui Iesu”.

30. in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Jesu

30.

31. et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia

31. Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia.

32. multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quæ possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia

32. Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.

33. et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis

33. Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis.

34. neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quæ vendebant

34. Neque enim quisquam egens erat inter illos; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, quae vendebant,

35. et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat

35. et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat.

36. Joseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere

36. Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis — quod est interpretatum filius Consolationis — Levites, Cyprius genere,

37. cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum

37. cum haberet agrum, vendidit et attulit pecuniam et posuit ante pedes apostolorum.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.