1. omiserunt autem tres viri isti respondere Job eo quod justus sibi videretur

2. et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Job eo quod justum se esse diceret coram Deo

3. porro adversum amicos ejus indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Job

4. igitur Heliu expectavit Job loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur

5. cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer

6. respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit junior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam

7. sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam

8. sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam

9. non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt judicium

10. ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam

11. expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus

12. et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Job et respondere ex vobis sermonibus ejus

13. ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus projecit eum non homo

14. nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi

15. extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia

16. quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra

17. respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam

18. plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei

19. en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit

20. loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo

21. non accipiam personam viri et Deum homini non æquabo

22. nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus





“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina