Mosaico decorativo

1. Ephraim pascit ventum et sequitur æstum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et fœdus cum Assyriis iniit et oleum in Ægyptum ferebat

1. Circumdedit me in fraude Ephraim, et in dolo domus Israel; C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo et cum Sancto fidelis” C.

2. judicium ergo Domini cum Juda et visitatio super Jacob juxta vias ejus et juxta adinventiones ejus reddet ei

2. Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert.

3. in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo

3. Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei.

4. et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum

4. In utero supplantavit fratrem suum et in robore suo luctatus est cum Deo.

5. et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale ejus

5. Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum

6. et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et judicium custodi et spera in Deo tuo semper

6. Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius.

7. Chanaan in manu ejus statera dolosa calumniam dilexit

7. “Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper”.

8. et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi

8. Chanaan, in manu eius statera dolosa, fraudem diligit.

9. et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis

9. Et dixit Ephraim: “Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi”.

10. et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum

10. “Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus conventus.

11. si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri

11. Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines”.

12. fugit Jacob in regionem Syriæ et servivit Israël in uxore et in uxore servavit

12. Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri.

13. in propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto et in propheta servatus est

13. Fugit Iacob in regionem Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit.

14. ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis ejus super eum veniet et obprobrium ejus restituet ei Dominus suus

14. Per prophetam autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et per prophetam custoditus est.

15.

15. Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.