1. verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua

1. Verba Lamuelis regis Massa, quae erudivit eum mater eius.

2. quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum

2. Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei? Quid, fili votorum meorum?

3. ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges

3. Ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas illis, quae delent reges.

4. noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas

4. Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum, nec magistratus desiderare siceram,

5. ne forte bibat et obliviscatur judiciorum et mutet causam filiorum pauperis

5. ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum et mutent causam omnium filiorum pauperis.

6. date siceram mærentibus et vinum his qui amaro sunt animo

6. Date siceram pereunti et vinum his, qui amaro sunt animo:

7. bibant ut obliviscantur egestatis suæ et doloris non recordentur amplius

7. bibat et obliviscatur egestatis suae et doloris sui non recordetur amplius.

8. aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt

8. Aperi os tuum pro muto et causis omnium filiorum, qui pereunt;

9. aperi os tuum decerne quod justum est et judica inopem et pauperem

9. aperi os tuum, decerne, quod iustum est, et iudica inopem et pauperem.

10. aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium ejus

10. ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet? Longe super gemmas pretium eius.

11. beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit

11. BETH. Confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit.

12. gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitæ suæ

12. GHIMEL. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae.

13. deleth quæsivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum

13. DALETH. Quaesivit lanam et linum et operata est delectatione manuum suarum.

14. he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum

14. HE. Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum.

15. vav et de nocte surrexit deditque prædam domesticis suis et cibaria ancillis suis

15. VAU. Et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis.

16. zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam

16. ZAIN. Consideravit agrum et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.

17. heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum

17. HETH. Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum.

18. teth gustavit quia bona est negotiatio ejus non extinguetur in nocte lucerna illius

18. TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius; non exstinguetur in nocte lucerna eius.

19. joth manum suam misit ad fortia et digiti ejus adprehenderunt fusum

19. IOD. Manum suam misit ad colos, et digiti eius apprehenderunt fusum.

20. caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem

20. CAPH. Palmas suas aperuit inopi et manum suam extendit ad pauperem.

21. lameth non timebit domui suæ a frigoribus nivis omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus

21. LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.

22. mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum ejus

22. MEM. Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum eius.

23. nun nobilis in portis vir ejus quando sederit cum senatoribus terræ

23. NUN. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae.

24. samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo

24. SAMECH. Sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananaeo.

25. ain fortitudo et decor indumentum ejus et ridebit in die novissimo

25. Ain. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo.

26. phe os suum aperuit sapientiæ et lex clementiæ in lingua ejus

26. PHE. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius.

27. sade considerat semitas domus suæ et panem otiosa non comedet

27. SADE. Consideravit semitas domus suae et panem otiosa non comedit.

28. coph surrexerunt filii ejus et beatissimam prædicaverunt vir ejus et laudavit eam

28. COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt, vir eius et laudavit eam:

29. res multæ filiæ congregaverunt divitias tu supergressa es universas

29. RES. “Multae filiae fortiter operatae sunt, tu supergressa es universas”.

30. sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur

30. SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Dominum ipsa laudabitur.

31. thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera ejus

31. TAU. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius.





“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina