Liber Proverbiorum, 23
1. quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quæ posita sunt ante faciem tuam
1. Quando sederis, ut comedas cum principe, diligenter attende, quae apposita sunt ante faciem tuam,
2. et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam
2. et statue cultrum in gutture tuo, si avidus es.
3. ne desideres de cibis ejus in quo est panis mendacii
3. Ne desideres de cibis eius, quia est panis mendacii.
4. noli laborare ut diteris sed prudentiæ tuæ pone modum
4. Noli laborare, ut diteris, sed in prudentia tua acquiesce.
5. ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilæ et avolabunt in cælum
5. Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt; quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum.
6. ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos ejus
6. Ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius;
7. quoniam in similitudinem arioli et coniectoris æstimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens ejus non est tecum
7. quoniam sicut aestimavit in animo suo, ita ipse est. “Comede et bibe” dicet tibi, et mens eius non est tecum.
8. cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos
8. Buccellam, quam comederas, evomes et perdes pulchros sermones tuos.
9. in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui
9. In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui.
10. ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne intrœas
10. Ne attingas terminos viduae et agrum pupillorum ne introeas:
11. propinquus enim eorum Fortis est et ipse judicabit contra te causam illorum
11. redemptor enim illorum fortis est, et ipse iudicabit contra te causam illorum.
12. ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuæ ad verba scientiæ
12. Introduc ad doctrinam cor tuum et aures tuas ad verba scientiae.
13. noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur
13. Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur:
14. tu virga percuties eum et animam ejus de inferno liberabis
14. tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis.
15. fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum
15. Fili mi, si sapiens fuerit cor tuum, gaudebit tecum et cor meum,
16. et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua
16. et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
17. non æmuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die
17. Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die,
18. quia habebis spem in novissimo et præstolatio tua non auferetur
18. quia est tibi posteritas, et praestolatio tua non auferetur.
19. audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum
19. Audi, fili mi, et esto sapiens et dirige in via animum tuum.
20. noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt
20. Noli esse in conviviis potatorum nec in comissationibus carnis,
21. quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio
21. quia vacantes potibus et comissatores consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
22. audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua
22. Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas, cum senuerit mater tua.
23. veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam
23. Veritatem eme et noli vendere; sapientiam eme et doctrinam et intellegentiam.
24. exultat gaudio pater justi qui sapientem genuit lætabitur in eo
24. Exsultat gaudio pater iusti; qui sapientem genuit, laetabitur in eo;
25. gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quæ genuit te
25. gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet, quae genuit te.
26. præbe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant
26. Praebe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
27. fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena
27. Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena,
28. insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit
28. nam insidiatur ipsa in via quasi latro et iniquos in hominibus addet.
29. cui væ cujus patri væ cui rixæ cui foveæ cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum
29. Cui “Vae”? Cui “Eheu”? Cui rixae? Cui querela? Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum?
30. nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis
30. His, qui commorantur in vino et eunt, ut scrutentur mixtum.
31. ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color ejus ingreditur blande
31. Ne intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit in calice color eius: ingreditur blande,
32. sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet
32. sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus vulnerat.
33. oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa
33. Oculi tui videbunt extranea, et cor tuum loquetur perversa;
34. et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo
34. et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus ad malum navis:
35. et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam
35. “Verberaverunt me, sed non dolui, percusserunt me, et ego non sensi; quando evigilabo et rursus illud requiram?”.