Mosaico decorativo

1. ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius

1. Cur ab Omnipotente non sunt abscondita tempora, qui autem noverunt eum, ignorant dies illius?

2. alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos

2. Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges et paverunt eos.

3. asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduæ

3. Asinum pupillorum abegerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae.

4. subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terræ

4. Subverterunt pauperum viam, et simul se occultare coacti sunt mansueti terrae.

5. alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad prædam præparant panem liberis

5. Alii, quasi onagri in deserto, egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam in terra arida ad panem liberis.

6. agrum non suum demetunt et vineam ejus quem vi oppresserunt vindemiant

6. Agrum non suum demetunt et vineam peccatoris vindemiant.

7. nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore

7. Nudi pernoctant sine indumento, nec est eis operimentum in frigore.

8. quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides

8. Imbre montium rigantur et non habentes refugium adhaerent rupibus.

9. vim fecerunt deprædantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt

9. Abripuerunt pupillum ab ubere et pauperem pignori sumpserunt;

10. nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas

10. nudi et incedentes absque vestitu et esurientes portant spicas.

11. inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt

11. Inter muros oleum expresserunt et calcatis torcularibus sitiunt.

12. de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur

12. De civitatibus morientes ingemuerunt, et anima vulneratorum clamavit, et Deus non ponit aurem ad precem.

13. ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias ejus nec reversi sunt per semitas illius

13. Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias eius nec morati sunt in semitis eius.

14. mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur

14. Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem; per noctem vero erit quasi fur.

15. oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum

15. Oculus adulteri observat caliginem dicens: “Non me videbit oculus”; et operiet vultum suum.

16. perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem

16. Perfodit in tenebris domos, interdiu sese abdiderunt et ignoraverunt lucem.

17. si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant

17. Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis, nam sunt assueti terroribus umbrae mortis.

18. levis est super faciem aquæ maledicta sit pars ejus in terra nec ambulet per viam vinearum

18. “Levis est super faciem aquae; maledicta est pars eius in terra, nec est qui se dirigat ad vineas eius.

19. ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius

19. Siccitas et calor abstulerunt aquas nivium, et inferi eos, qui peccaverunt.

20. obliviscatur ejus misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum

20. Sinus matris obliviscatur eius, dulcedo illius vermes fiant; non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum iniquitas.

21. pavit enim sterilem et quæ non parit et viduæ bene non fecit

21. Male egit cum sterili, quae non parit, et viduae bene non fecit.

22. detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitæ suæ

22. Detraxit fortes in fortitudine sua et, cum steterit, ille non credet vitae suae.

23. dedit ei Deus locum pænitentiæ et ille abutitur eo in superbiam oculi autem ejus sunt in viis illius

23. Dedit ei locum securitatis, quo sustentetur; oculi autem eius sunt in viis illius.

24. elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur

24. Elevati sunt ad modicum et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur”.

25. quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea

25. Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum et ponere in nihilum verba mea?”.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.