Epistula ad Ephesios, 5
1. estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
1. Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
2. et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
2. et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
3. fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
3. Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos,
4. aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quæ ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
4. et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae non decent, sed magis gratiarum actio.
5. hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
5. Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
6. nemo vos seducat inanibus verbis propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ
6. Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
7. nolite ergo effici participes eorum
7. Nolite ergo effici comparticipes eorum;
8. eratis enim aliquando tenebræ nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate
8. eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate
9. fructus enim lucis est in omni bonitate et justitia et veritate
9. — fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate —
10. probantes quid sit beneplacitum Deo
10. probantes quid sit beneplacitum Domino;
11. et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
11. et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite;
12. quæ enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
12. quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere;
13. omnia autem quæ arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
13. omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur,
14. propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
14. omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus”.
15. videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
15. Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes,
16. redimentes tempus quoniam dies mali sunt
16. redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
17. propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quæ sit voluntas Domini
17. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini.
18. et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
18. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu
19. loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
19. loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.
20. gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri
20. Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri,
21. subiecti invicem in timore Christi
21. subiecti invicem in timore Christi.
22. mulieres viris suis subditæ sint sicut Domino
22. Mulieres viris suis sicut Domino,
23. quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiæ ipse salvator corporis
23. quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.
24. sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
24. Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus.
25. viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
25. Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,
26. ut illam sanctificaret mundans lavacro aquæ in verbo
26. ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo,
27. ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid ejusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
27. ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
28. ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
28. Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit;
29. nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
29. nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam,
30. quia membra sumus corporis ejus de carne ejus et de ossibus ejus
30. quia membra sumus corporis eius.
31. propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suæ et erunt duo in carne una
31. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
32. sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
32. Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia!
33. verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum
33. Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum.
