Mosaico decorativo

1. hujus rei gratia ego Paulus vinctus Christi Jesu pro vobis gentibus

1. Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus —

2. si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei quæ data est mihi in vobis

2. si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi pro vobis,

3. quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi

3. quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi,

4. prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi

4. prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi,

5. quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu

5. quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu,

6. esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Jesu per evangelium

6. esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium,

7. cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus

7. cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius.

8. mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi

8. Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi

9. et inluminare omnes quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo qui omnia creavit

9. et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit,

10. ut innotescat principibus et potestatibus in cælestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei

10. ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei,

11. secundum præfinitionem sæculorum quam fecit in Christo Jesu Domino nostro

11. secundum propositum saeculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro,

12. in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem ejus

12. in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius.

13. propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quæ est gloria vestra

13. Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra.

14. hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi

14. Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem,

15. ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur

15. ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur,

16. ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ virtute corroborari per Spiritum ejus in interiore homine

16. ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem,

17. habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati

17. habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati,

18. ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quæ sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum

18. ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum,

19. scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei

19. scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

20. ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quæ operatur in nobis

20. Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis,

21. ipsi gloria in ecclesia et in Christo Jesu in omnes generationes sæculi sæculorum amen

21. ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.