Mosaico decorativo

1. obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis

1. Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,

2. cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate

2. cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate,

3. solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis

3. solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;

4. unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ

4. unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae;

5. unus Dominus una fides unum baptisma

5. unus Dominus, una fides, unum baptisma;

6. unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis

6. unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus.

7. unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi

7. Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.

8. propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus

8. Propter quod dicit: “Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus”.

9. quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ

9. Illud autem “ascendit” quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae?

10. qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes cælos ut impleret omnia

10. Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia.

11. et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores

11. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores

12. ad consummationem sanctorum in opus ministerii in ædificationem corporis Christi

12. ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi,

13. donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram ætatis plenitudinis Christi

13. donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi,

14. ut jam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris

14. ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutia ad circumventionem erroris;

15. veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus

15. veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus,

16. ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem juncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate

16. ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.

17. hoc igitur dico et testificor in Domino ut jam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui

17. Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui

18. tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quæ est in illis propter cæcitatem cordis ipsorum

18. tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum;

19. qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiæ in operationem inmunditiæ omnis in avaritia

19. qui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis in avaritia.

20. vos autem non ita didicistis Christum

20. Vos autem non ita didicistis Christum,

21. si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Jesu

21. si tamen illum audistis et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu:

22. deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris

22. deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,

23. renovamini autem spiritu mentis vestræ

23. renovari autem spiritu mentis vestrae

24. et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis

24. et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.

25. propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra

25. Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.

26. irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram

26. Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram,

27. nolite locum dare diabolo

27. et nolite locum dare Diabolo.

28. qui furabatur jam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti

28. Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.

29. omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad ædificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus

29. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus.

30. et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis

30. Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.

31. omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia

31. Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.

32. estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis

32. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.