Löydetty 196 Tulokset: timor Dei vita
et erit vita animæ tuæ et gratia faucibus tuis (Liber Proverbiorum 3, 22)
tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua (Liber Proverbiorum 4, 13)
vita enim sunt invenientibus ea et universæ carni sanitas (Liber Proverbiorum 4, 22)
omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit (Liber Proverbiorum 4, 23)
timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor (Liber Proverbiorum 8, 13)
principium sapientiæ timor Domini et scientia sanctorum prudentia (Liber Proverbiorum 9, 10)
timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur (Liber Proverbiorum 10, 27)
in semita justitiæ vita iter autem devium ducit ad mortem (Liber Proverbiorum 12, 28)
timor Domini fons vitæ ut declinet a ruina mortis (Liber Proverbiorum 14, 27)
vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia (Liber Proverbiorum 14, 30)
timor Domini disciplina sapientiæ et gloriam præcedit humilitas (Liber Proverbiorum 15, 33)
in hilaritate vultus regis vita et clementia ejus quasi imber serotinus (Liber Proverbiorum 16, 15)