Löydetty 196 Tulokset: timor Dei vita

  • mors et vita in manu linguæ qui diligunt eam comedent fructus ejus (Liber Proverbiorum 18, 21)

  • timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi (Liber Proverbiorum 19, 23)

  • finis modestiæ timor Domini divitiæ et gloria et vita (Liber Proverbiorum 22, 4)

  • propter peccata terræ multi principes ejus et propter hominis sapientiam et horum scientiam quæ dicuntur vita ducis longior erit (Liber Proverbiorum 28, 2)

  • et cognovi quod non esset melius nisi lætari et facere bene in vita sua (Liber Ecclesiastes 3, 12)

  • quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut pergat illuc ubi est vita (Liber Ecclesiastes 6, 8)

  • quid necesse est homini majora se quærere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suæ et tempore quo velut umbra præterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit (Liber Ecclesiastes 7, 1)

  • hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua et post hæc ad inferos deducentur (Liber Ecclesiastes 9, 3)

  • perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ hæc est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole (Liber Ecclesiastes 9, 9)

  • quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis ær et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata (Liber Sapientiae 2, 3)

  • gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatæ sunt viæ ejus (Liber Sapientiae 2, 15)

  • et ætas senectutis vita inmaculata (Liber Sapientiae 4, 9)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina