Löydetty 196 Tulokset: timor Dei vita

  • militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies ejus (Liber Iob 7, 1)

  • memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona (Liber Iob 7, 7)

  • justificationem meam quam cœpi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea (Liber Iob 27, 6)

  • et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia (Liber Iob 28, 28)

  • quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni (Liber Iob 30, 2)

  • abominabilis ei fit in vita sua panis et animæ illius cibus ante desiderabilis (Liber Iob 33, 20)

  • adpropinquabit corruptioni anima ejus et vita illius mortiferis (Liber Iob 33, 22)

  • morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos (Liber Iob 36, 14)

  • omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt non est timor Dei ante oculos eorum (Liber Psalmorum 13, 3)

  • Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor (Liber Psalmorum 13, 5)

  • ab inimicis manus tuæ Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis (Liber Psalmorum 16, 14)

  • timor Domini sanctus permanens in sæculum sæculi judicia Domini vera justificata in semet ipsa (Liber Psalmorum 18, 10)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina