Löydetty 57 Tulokset: pueri

  • et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus (Liber Genesis 19, 2)

  • exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de cælo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est (Liber Genesis 21, 17)

  • cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebræam mulierem quæ nutrire possit infantulum (Liber Exodus 2, 7)

  • habentes paleas et fænum in asinorum pabulum et panem ac vinum in meos et ancillæ tuæ usus et pueri qui mecum est nulla re indigemus nisi hospitio (Liber Iudicum 19, 19)

  • et ubi messuerint sequere mandavi enim pueris meis ut nemo tibi molestus sit sed etiam si sitieris vade ad sarcinulas et bibe aquas de quibus et pueri bibunt (Liber Ruth 2, 9)

  • venit itaque puer ad locum jaculi quod miserat Jonathan et clamavit Jonathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro ultra te (Liber I Samuelis 20, 37)

  • clamavitque Jonathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Jonathæ sagittas et adtulit ad dominum suum (Liber I Samuelis 20, 38)

  • et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes laicos ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a mulieribus (Liber I Samuelis 21, 4)

  • interroga pueros tuos et indicabunt tibi nunc ergo inveniant pueri gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus quodcumque invenerit manus tua da servis tuis et filio tuo David (Liber I Samuelis 25, 8)

  • cumque venissent pueri David locuti sunt ad Nabal omnia verba hæc ex nomine David et siluerunt (Liber I Samuelis 25, 9)

  • regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba quæ dixerat (Liber I Samuelis 25, 12)

  • et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi in uxorem (Liber I Samuelis 25, 40)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina