Löydetty 57 Tulokset: pueri

  • egressusque Abner filius Ner et pueri Hisboseth filii Saul de Castris in Gabaon (Liber II Samuelis 2, 12)

  • porro Joab filius Sarviæ et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon et cum in unum convenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinæ et illi ex altera (Liber II Samuelis 2, 13)

  • dixitque Abner ad Joab surgant pueri et ludant coram nobis et respondit Joab surgant (Liber II Samuelis 2, 14)

  • statim pueri David et Joab venerunt cæsis latronibus cum præda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia jam dimiserat eum et profectus fuerat in pace (Liber II Samuelis 3, 22)

  • fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut præceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt (Liber II Samuelis 13, 29)

  • respondens autem Jonadab filius Samaa fratris David dixit ne æstimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus (Liber II Samuelis 13, 32)

  • et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima pueri hujus in viscera ejus (Liber I Regum 17, 21)

  • exaudivit Dominus vocem Heliæ et reversa est anima pueri intra eum et revixit (Liber I Regum 17, 22)

  • egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte misit itaque Benadad qui nuntiaverunt ei dicentes viri egressi sunt de Samaria (Liber I Regum 20, 17)

  • egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus exercitus sequebatur (Liber I Regum 20, 19)

  • ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes ascende calve ascende calve (Liber II Regum 2, 23)

  • et ille ait ad Giezi accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade si occurrerit tibi homo non salutes eum et si salutaverit te quispiam non respondeas illi et pones baculum meum super faciem pueri (Liber II Regum 4, 29)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina