Löydetty 68 Tulokset: postea

  • postea vero convocatus omnis populus et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt petentes auxilium a Deo Israël (Liber Iudith 6, 21)

  • postea vero quam resumpto spiritu recreatus est procidit ad pedes ejus et adoravit eam et dixit (Liber Iudith 13, 30)

  • et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent et malum quod contra Judæos cogitaverat reverteretur in caput ejus denique et ipsum et filios ejus adfixerunt cruci (Liber Esther 9, 25)

  • multiplicatæ sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea (Liber Psalmorum 15, 4)

  • hæc via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt diapsalma (Liber Psalmorum 48, 14)

  • ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur (Liber II Maccabaeorum 5, 20)

  • suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os ejus calculo (Liber Proverbiorum 20, 17)

  • præpara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea ædifices domum tuam (Liber Proverbiorum 24, 27)

  • quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum (Liber Proverbiorum 25, 8)

  • qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit (Liber Proverbiorum 28, 23)

  • qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem (Liber Proverbiorum 29, 21)

  • non est priorum memoria sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo (Liber Ecclesiastes 1, 11)


“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina