Löydetty 68 Tulokset: postea

  • et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quæ locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro (Liber Iosue 24, 27)

  • et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem et in campestribus (Liber Iudicum 1, 9)

  • et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem prœliandi (Liber Iudicum 3, 2)

  • et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Jemini qui utraque manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israël per illum munera Eglon regi Moab (Liber Iudicum 3, 15)

  • igitur ascendentes Philisthim in terra Juda castrametati sunt et in loco qui postea vocatus est Lehi id est Maxilla eorum est fusus exercitus (Liber Iudicum 15, 9)

  • mane facto parabat Levites iter cui rursum socer oro te inquit ut paululum cibi capias et adsumptis viribus donec increscat dies postea proficiscaris comederunt ergo simul (Liber Iudicum 19, 8)

  • postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi (Liber I Samuelis 12, 10)

  • et Joab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Joab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace (Liber II Samuelis 3, 23)

  • cumque ingrederetur rex in domum Domini portabant ea qui præeundi habebant officium et postea reportabant ad armamentarium scutariorum (Liber I Regum 14, 28)

  • ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea (Liber I Regum 17, 13)

  • humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor ejus tam ipse quam habitatores Hierusalem et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiæ (Liber II Paralipomenon 32, 26)

  • sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati unde Levitæ et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis (Liber II Paralipomenon 35, 14)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina