1. eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Ægyptum

2. contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per æra equites discurrentes auratas stolas habentes et hastis quasi cohortes armatas

3. et cursus equorum per ordines digestos et congressiones fieri comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem gladiis destrictis et telorum jactus et aureorum armorum splendorem omnisque generis loricarum

4. quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti

5. sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus adsumptis Jason non minus mille viris repente adgressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum adprehensa civitate Menelaus fugit in arcem

6. Jason vero non parcebat in cæde civibus suis nec cogitabat prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans hostium et non civium se tropea capturum

7. et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum suarum confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten

8. ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum fugiens de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga legum et execrabilis ut patriæ et civium hostis in Ægyptum extrusus est

9. et qui multos de patria expulerat peregre periit Lacedemonas profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus

10. et qui insepultos abiecerat multos ipse et inlamentatus et insepultus abicitur sepultura neque peregrina usus neque patrio sepulchro participans

11. his ita gestis suspicatus est rex societatem deserturos Judæos et ob hoc profectus ex Ægypto efferatis animis civitatem quidem armis cepit

12. jussit autem militibus interficere nec parcere occursantibus et per domos ascendentes trucidare

13. fiebant ergo cædes juvenum ac seniorum mulierum et natorum exterminia virginumque et parvulorum neces

14. erant autem toto triduo octoginta milia interfecti quadraginta milia vincti

15. sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum universa terra sanctius Menelao ductore qui legum et patriæ fuit proditor

16. et scelestis manibus sumens sancta vasa quæ ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci et gloriam contrectabat indigne et contaminabat

17. ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus propter quod et accidit circa locum despectio

18. alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum ærarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia

19. verum non propter locum gentem sed propter gentem locum Dominus elegit

20. ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur

21. igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se præ superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem

22. reliquit autem et præpositos ad adfligendam gentem Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est

23. in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam ceteri inminebant civibus

24. cumque adpositus esset contra Judæos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus præcipiens ei omnes perfectæ ætatis interficere mulieres ac juvenes vendere

25. qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque ad sanctum diem sabbati et tunc feriatis Judæis arma capere suis præcepit

26. omnesque qui ad spectaculum processerant trucidavit et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit

27. Judas autem Macchabeus qui decimus fuerat secesserat in desertum locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat et fæni cibo vescentes demorabantur ne participes essent coinquinationis





“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina