Löydetty 754 Tulokset: omnis
homines enim per majorem sui jurant et omnis controversiæ eorum finis ad confirmationem est juramentum (Epistula ad Hebraeos 6, 16)
omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat (Epistula ad Hebraeos 8, 3)
et omnis quidem sacerdos præsto est cotidie ministrans et easdem sæpe offerens hostias quæ numquam possunt auferre peccata (Epistula ad Hebraeos 10, 11)
omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii sed mæroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit justitiæ (Epistula ad Hebraeos 12, 11)
scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram (Epistula Iacobi 1, 19)
omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana (Epistula Iacobi 3, 7)
nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est (Epistula Iacobi 4, 16)
quia omnis caro ut fænum et omnis gloria ejus tamquam flos fæni exaruit fænum et flos decidit (Epistula I Petri 1, 24)
Deus autem omnis gratiæ qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit (Epistula I Petri 5, 10)
hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturæ propria interpretatione non fit (Epistula II Petri 1, 20)
omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet (Epistula I Ioannis 2, 23)
si scitis quoniam justus est scitote quoniam et omnis qui facit justitiam ex ipso natus est (Epistula I Ioannis 2, 29)