Löydetty 754 Tulokset: omnis
scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc (Epistula ad Romanos 8, 22)
sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur (Epistula ad Romanos 9, 33)
dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur (Epistula ad Romanos 10, 11)
omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit (Epistula ad Romanos 10, 13)
et sic omnis Israël salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Jacob (Epistula ad Romanos 11, 26)
omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quæ autem sunt a Deo ordinatæ sunt (Epistula ad Romanos 13, 1)
scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo (Epistula ad Romanos 14, 11)
ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus (Epistula I ad Corinthios 1, 29)
omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam (Epistula I ad Corinthios 9, 25)
volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus (Epistula I ad Corinthios 11, 3)
omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum (Epistula I ad Corinthios 11, 4)
omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur (Epistula I ad Corinthios 11, 5)