Löydetty 754 Tulokset: omnis

  • non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium (Epistula I ad Corinthios 15, 39)

  • scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Jesu Christi et nos in Christo Jesu credidimus ut justificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea (Epistula ad Galatas 3, 10)

  • Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno (Epistula ad Galatas 3, 13)

  • omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum (Epistula ad Galatas 5, 14)

  • in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino (Epistula ad Ephesios 2, 21)

  • ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur (Epistula ad Ephesios 3, 15)

  • qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiæ in operationem inmunditiæ omnis in avaritia (Epistula ad Ephesios 4, 19)

  • omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad ædificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus (Epistula ad Ephesios 4, 29)

  • omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia (Epistula ad Ephesios 4, 31)

  • fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos (Epistula ad Ephesios 5, 3)

  • hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei (Epistula ad Ephesios 5, 5)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina