Löydetty 6486 Tulokset: non

  • melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato (Epistula II Petri 2, 21)

  • unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus (Epistula II Petri 3, 8)

  • non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad pænitentiam reverti (Epistula II Petri 3, 9)

  • et hæc est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebræ in eo non sunt ullæ (Epistula I Ioannis 1, 5)

  • si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem (Epistula I Ioannis 1, 6)

  • si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est (Epistula I Ioannis 1, 8)

  • si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum ejus non est in nobis (Epistula I Ioannis 1, 10)

  • filioli mei hæc scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum (Epistula I Ioannis 2, 1)

  • et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi (Epistula I Ioannis 2, 2)

  • qui dicit se nosse eum et mandata ejus non custodit mendax est in hoc veritas non est (Epistula I Ioannis 2, 4)

  • carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis (Epistula I Ioannis 2, 7)

  • qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est (Epistula I Ioannis 2, 10)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina