Löydetty 6486 Tulokset: non

  • nolite diligere mundum neque ea quæ in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo (Epistula I Ioannis 2, 15)

  • quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitæ quæ non est ex Patre sed ex mundo est (Epistula I Ioannis 2, 16)

  • ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis (Epistula I Ioannis 2, 19)

  • non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est (Epistula I Ioannis 2, 21)

  • quis est mendax nisi is qui negat quoniam Jesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium (Epistula I Ioannis 2, 22)

  • et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo (Epistula I Ioannis 2, 27)

  • et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu ejus (Epistula I Ioannis 2, 28)

  • videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum (Epistula I Ioannis 3, 1)

  • carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est (Epistula I Ioannis 3, 2)

  • et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est (Epistula I Ioannis 3, 5)

  • omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum (Epistula I Ioannis 3, 6)

  • omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est (Epistula I Ioannis 3, 9)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina