Fundar 6486 Resultados para: non
melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato (Epistula II Petri 2, 21)
unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus (Epistula II Petri 3, 8)
non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad pænitentiam reverti (Epistula II Petri 3, 9)
et hæc est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebræ in eo non sunt ullæ (Epistula I Ioannis 1, 5)
si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem (Epistula I Ioannis 1, 6)
si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est (Epistula I Ioannis 1, 8)
si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum ejus non est in nobis (Epistula I Ioannis 1, 10)
filioli mei hæc scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum (Epistula I Ioannis 2, 1)
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi (Epistula I Ioannis 2, 2)
qui dicit se nosse eum et mandata ejus non custodit mendax est in hoc veritas non est (Epistula I Ioannis 2, 4)
carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis (Epistula I Ioannis 2, 7)
qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est (Epistula I Ioannis 2, 10)