Löydetty 135 Tulokset: fuerat

  • Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis ejus in pace (Liber II Samuelis 19, 24)

  • pepercitque rex Mifiboseth filio Jonathan filii Saul propter jusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul (Liber II Samuelis 21, 7)

  • misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus quia amicus fuerat Hiram David omni tempore (Liber I Regum 5, 1)

  • venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertia (Liber I Regum 12, 12)

  • et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ ad Hieroboam filium Nabath (Liber I Regum 12, 15)

  • et ait rex ad virum Dei deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me ut restituatur manus mea mihi oravit vir Dei faciem Domini et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fuerat (Liber I Regum 13, 6)

  • prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem venit filius suus et narravit ei omnia opera quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel et verba quæ locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo (Liber I Regum 13, 11)

  • cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis (Liber I Regum 15, 29)

  • delevitque Zamri omnem domum Baasa juxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Hieu prophetæ (Liber I Regum 16, 12)

  • in diebus ejus ædificavit Ahiel de Bethel Hiericho in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas ejus juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun (Liber I Regum 16, 34)

  • hydria farinæ non defecit et lecythus olei non est inminutus juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Heliæ (Liber I Regum 17, 16)

  • dixit Helias omni populo venite ad me et accedente ad se populo curavit altare Domini quod destructum fuerat (Liber I Regum 18, 30)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina