Löydetty 135 Tulokset: fuerat

  • qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam quæ inlata fuerat in domum Domini et quam congregaverant Levitæ janitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israël ab omni quoque Juda et Beniamin et habitatoribus Hierusalem (Liber II Paralipomenon 34, 9)

  • cumque efferrent pecuniam quæ inlata fuerat in templum Domini repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Mosi (Liber II Paralipomenon 34, 14)

  • dedit præterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta milia boumque tria milia hæc de regis universa substantia (Liber II Paralipomenon 35, 7)

  • non fuit phase simile huic in Israël a diebus Samuhelis prophetæ sed nec quisquam de cunctis regibus Israël fecit phase sicut Josias sacerdotibus et Levitis et omni Juda et Israël qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 35, 18)

  • incenderunt hostes domum Dei destruxerunt murum Hierusalem universas turres conbuserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt (Liber II Paralipomenon 36, 19)

  • anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Hieremiæ suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum qui jussit prædicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens (Liber II Paralipomenon 36, 22)

  • et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat positus in gazofilacio domus Dei nostri et proximus Tobiæ (Liber Nehemiae 13, 4)

  • cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti (Liber Thobis 1, 16)

  • quoniam tradita fuerat septem viris et dæmonium nomine Asmodeus occiderat eos mox ut ingressi fuissent ad eam (Liber Thobis 3, 8)

  • et missus est angelus Domini sanctus Rafaël ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata (Liber Thobis 3, 25)

  • tunc præcucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suæ caudæ gaudebat (Liber Thobis 11, 9)

  • in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum (Liber Iudith 6, 12)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina