Löydetty 39 Tulokset: flumina

  • tolle molam et mole farinam denuda turpitudinem tuam discoperi umerum revela crus transi flumina (Liber Isaiae 47, 2)

  • quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti (Liber Isaiae 50, 2)

  • Ægyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus ejus et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et habitatores ejus (Liber Ieremiae 46, 8)

  • idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua daboque terram Ægypti in solitudines gladio dissipatam a turre Syenes usque ad terminos Æthiopiæ (Prophetia Ezechielis 29, 10)

  • aquæ nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus et rivos suos emisit ad universa ligna regionis (Prophetia Ezechielis 31, 4)

  • hæc dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina ejus et cœrcui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt (Prophetia Ezechielis 31, 15)

  • fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Ægypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum (Prophetia Ezechielis 32, 2)

  • tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 14)

  • Benedicite maria, et flumina Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 78)

  • increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit (Prophetia Nahum 1, 4)

  • ultra flumina Æthiopiæ inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus mihi (Prophetia Sophoniae 3, 10)

  • et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram (Evangelium secundum Matthaeum 7, 25)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina